monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg458.37 > sectio 8 > sectio 20 > sectio 25 > 21 > csg457.23 > sectio 9 > csg458.13 > sectio 40 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, 18, 2
Accepit et praefatum Iohannem abbatem Brittaniam perducendum; quatenus in monasterio suo cursum canendi annuum , sicut ad sanctum Petrum Romae agebatur, edoceret: egitque abba Iohannes ut iussionem acceperat pontificis, et ordinem videlicet, ritumque canendi ac legendi viva voce praefati monasterii cantores edocendo, et ea quae totius anni circulus in celebratione dierum festorum poscebat, etiam literis mandando: quae hactenus in eodem monasterio servata, et a multis iam sunt circumquaque transcripta.